monumenta.ch > Lucanus > sectio 181 > sectio 205 > 29
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVIII. PHILIPPI COMITIS FLANDRIAE AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXX. ADAMI ABBATIS DE EBRA AD HILDEGARDEM.

EPISTULA XXIX. BERNARDI CLARAEVALLIS ABBATIS AD HILDEGARDEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

0 Dilectae in Christo filiae HILDEGARDI, frater BERNARDUS Claraevallensis vocatus abbas, si quid potest oratio peccatoris.
1 Quod de nostra exiguitate longe aliter, quam nostra sese conscientia habeat, quidam sentire videntur, non nostris meritis, sed stultitiae hominum imputandum est. Ad dulcedinem autem piae charitatis tuae scribere properavi, quamvis id brevius omnino quam vellem, negotiorum multitudo compellat. Congratulamur gratiae Dei, quae in te est, et ut eam tanquam gratiam habeas, et toto ei humilitatis et devotionis affectu studeas respondere, admonemus; sciens quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Quod in nobis est, hortamur et obsecramus. Caeterum ubi interior eruditio est, et unctio docens de omnibus, quid nos aut docere possumus aut monere? Diceris enim coelestia secreta rimari, et ea quae supra homines sunt, Spiritu sancto illustrante dignoscere. Unde rogamus magis et suppliciter postulamus, ut nostri memoriam habeas apud Deum, et eorum pariter qui nobis in spiritali societate iuncti sunt.
2 Nam cum Spiritus Deo coniungitur, confidimus quod nobis multum prodesse valeas et subvenire. Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Nos etiam pro te assidue oramus, ut conforteris ad bona, instruaris ad interiora, dirigaris ad permansura, ita ut ne hi qui spem suam in Deum posuerunt, desperando pro te claudicent; sed ut in profectu benedictionis, quam a Deo accepisse cognosceris, bene confortati, in melius et melius proficiant.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS.
5 In spiritu mysteriorum tibi dico, o venerabilis Pater, qui mirabiliter in magnis honoribus virtutis Dei, valde metuendus es, illicitae stultitiae huius mundi, vexillo sanctae crucis cum excelso studio in ardenti amore Filii Dei, capiens homines, ad bella pugnanda in Christiana militia, contra tyrannorum saevitiam, quod sum valde constricta in visione, quae apparet mihi in Spiritu mysterii, quam non video exterioribus oculis carnis.
6 Ego misera et plus quam misera in nomine femineo, ab infantia mea vidi mirabilia magna, quae lingua mea non potest proferre, nisi quod me docet Spiritus Dei, qualiter ea dicam. Certissime et mitissime Pater, audi me, in tua bonitate indignam famulam tuam, quae nunquam ab infantia mea secure vixi, et de tua pietate et sapientia intellige in anima tua, secundum quod doctus fueris in Spiritu sancto, quoniam ea quae tibi de me dicta sunt, secundum hunc modum sunt.
7 Scio enim in textu interiorem intelligentiam expositionis Psalterii, Evangelii et aliorum voluminum, quae monstrantur mihi in hac visione, quae pectus meum tangit, et animam meam sicut flammam comburens, docens me haec profunda expositionis, sed tamen non docet me litteras in Teutonica lingua, quas nescio.
8 Sed tantum scio in simplicitate legere, non in abscissione textus, quia homo sum indoctus, de ulla magistratione cum exteriori materia; sed intus in anima mea sum docta, unde loquor tibi, de te non dubitans, sed de sapientia et pietate tua consolabor pro eo, quia multa schismata sunt in hominibus sicut audio homines dicere.
9 Nam cuidam monacho, quem scrutata sum in conversatione probatioris vitae, haec primum dixi, et illi omnia secreta mea monstravi, et consolatus est me, ita quod haec magna et timenda sunt. Volo, pater, ut propter amorem Dei in orationibus tuis mei recorderis. Ego ante duos annos te in hac visione vidi, sicut hominem in sole aspicere, et non timere, sed valde audacem; et ploravi quod ego tantum erubesco, et inaudax sum.
10 Bone Pater et mitissime, pono me in animam tuam, ora pro me, quia magnos labores in hac visione habeo, quatenus, quod video et audio, dicam. Et interdum in magnis infirmitatibus de hac visione, in lectum prosternor, quia taceo, ita quod non possum me erigere. Ergo cum moerore coram te plango, quia mobilis sum, cum motu in torculari arbore in natura mea, orta de radice surgente in Adam, qui factus est exsul in peregrinum mundum de suggestione diaboli. Nunc autem surgens, curro ad te. Ego dico tibi: Tu es mobilis, sed semper erigens arborem, et victor in anima tua es, non tantum teipsum solum, sed etiam alios homines in salvationem erigens. Tu autem aquila es aspiciens in solem. Oro te per serenitatem Patris, et per eius Verbum admirabile, et per suavem humorem compunctionis, scilicet Spiritum veritatis, et per sanctum sonitum, per quem sonat omnis creatura, et per ipsum Verbum, de quo ortus est mundus, et per altitudinem Patris, qui Verbum suavi viriditate in uterum Virginis misit, unde illud carmen, sicut circum aedificatur mel favo, suxit, ut non otiose in verbis meis torpeas.
11 Sed ea in cor tuum pone, ita ut non cesses, tum transeas per formam animae tuae, ad Deum pro me aspiciens, quia ipse te vult. Vale, vale in anima tua, et esto robustus in certamine in Deo. Amen.



Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XXVIII. PHILIPPI COMITIS FLANDRIAE AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XXX. ADAMI ABBATIS DE EBRA AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 181 > sectio 205 > 29